Enlaces a páginas que nos parecen interesantes. Poco a poco iremos ampliando y renovando las referencias.
Tesalia, página de Mitología |
|
| Circulus Latinus Matritensis |
VOX
LATINA est praestantissimum periodicum
temporis praesentis ex integro Latine scriptum anno MCMLXV conditum et inde ab anno
MCMLXXV in Studiorum Vniuersitate Sarauica in Germania editum. Interea per Vocem
Latinam circiter uiginti milia paginarum Latinarum diuulgata sunt quod ad omnes
spectat, qui linguam Latinam diligunt, docent, didicerunt, discunt.
SEPTEMTRIONALE AMERICANVM LATINITATIS
VIVAE INSTITVTVM (SALVI) est societas
didactica Californiana anno MCXCVI Angelopoli condita quod Latinitatem Viuam ubicumque in
America Septentrionali maxime uero in uniuersitatibus foueat eamque curet propagandam.
RETIARIVS
Commentarii Periodici Latine conscripti
et interretialiter diuulgati in duas partes diuisi. In prima eduntur acroases, fabulae,
carmina, alia id genus scripta, quae quidem editoribus sint probata. Altera cuiusque
fasciculi pars uocatur 'philologa', utpote quae tota contineatur commentationibus
eruditis, quibus lingua litteraeue tractentur Latinae. Eduntur in primis libelli et
opuscula quae ad Latinitatem recentiorem, uidelicet mediam, humanisticam,
posthumanisticam, modernam pertineant.
NUNTII LATINI: Conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma
Radiophoniae Finnicae Generalis (RFG) in terrarum orbe unicum. YLE Radio Finland
eosdem nuntios undis brevibus et per satellites et per rete informaticum Internet ubique
terrarum divulgat. In Finnia programma in primo reti RFG emittitur. Novissima emissio Nuntiorum Latinorum per
Interrete audiri potest, si in apparatu phonocarta et quoddam audioprogramma (e.g.
RealAudio) inest.
GREX
LATINE LOQVENTIVM a Conradus Kokoskiewitz conditus Kalendis Februariis anni uertentis bis
millesimi septingentesimi quadragesimi octaui grex Latinus ad res Latine per interrete
disputandas ortus est. Grex Latinus conuocatus est ad sermonem Latinum colendum atque
adiuuandum in arte, quam Graeci epistolographiam uocant, nec non ad opiniones disputandas
de recente Latinitate et de nouis uerbis
uocabulisque instituendis, ut lingua Latina ad res nostris temporibus quotidianas adhiberi
posset. Non licet disputare, nisi Latine.
GREX
ALTER LATINE LOQVENTIVM titulus est
circuli interretialis linguae Latinae dicati, qui ab Humberto
La Torraca moderatus a die XVII° mensis Ianuarii anno MM sedem Franciscopoli apud
societatem Topica
habet.
Institutum
Studiis Latinis Prouehendis in
Vniuersitate Studiorum Kentukiana, ubi per biennium discipuli curriculum academicum
pergunt et postea qui perfecerit diplomate magistrali honestabitur institutioneque
fruetur, quae non uno nomine plerisque litterarum classicarum professoribus videbitur
singularis. Nullo enim sermone scholae et praelectiones in Instituto habebuntur nisi
Latino. Id igitur in Instituto non solum agetur ut suppleantur qui in ludis litteras
doceant Latinas, verum etiam ut e tamquam cunabulis novus quidam magistrorum proventus
efflorescat, qui opera Latina optime legant et intellegant, Latineque scribere et
sermocinari sciant.
CIRCVLVS LATINVS PANORMITANVS est pagina huius Sodalitatis Latinae Siculae in qua nonnulla sunt
prorsus noua: EPISTVLARVM COMMERCIVM, id est pagina in qua suam quisque electronicam
inscriptionem apponere potest (patefactis nomine sexu aetate praecipuisque oblectamentis)
ad epistularum commercia cum Latinitatis cultoribus ineunda, et LOCVTORIVM, instrumentum
quo absentes computatri ope tamquam cum praesentibus colloquantur. Non desunt praeterea
RES AGENDAE, SCRIPTA, LIBRI SELECTI, NEXVS, INQUISITIO, EVENTA, QVAESTIONES aliaque
nonnulla uisu dignissima.
FORVM
ROMANVM TV est programma teleuisificum
quod in Ciuitatibus Foederatibus Americae Septemtrionalis Latine emittitur. In pagina
interretiali colloquia Latina legi possunt et etiam fragmenta uisifica sonis praedita
praebuntur.
Commercium
Epistularum Latinum Europaeum te inuitat
ad commercium epistularum Latinum cum aliis hominibus totius Europae ineundum. Vtere hac
occasione aliis discipulis, studiosis, linguae Latinae amatoribus diuersarum nationum
Latine scribendi, nouos homines cognoscendi nouasque amicitias per litteras condendi! Hoc commercium a SEPTIMANIS LATINIS EVROPAEIS (Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt / Main,
Germany) instituitur.
SODALITAS LVDIS
LATINIS FACIVNDIS, ab eximio Professore
Monacensi Valafrido Stroh
condita, sibi proposuit sermone Latino in usu exercitatione institutione colendo, i. e.
Latine loquendo et cantando, cultum humanitatem commerciumque litterarum inter omnes
populos augere, LVDIS LATINIS edendis sic ut Ianus Novák et Valahfridus A. D. MCMLXXXIII
primum facere coeperunt spectaculis scaenicis acroasibusque musicis ad celebrandum
sermonem Latinum, praeparandis exhibendis adiuuandis orationibus disputationibusque quae
aut ipsae Latinae sint aut ad uiuum Latinae linguae usum pertineant praeparandis et
exhibendis.
BIBLIOTHECA
AVGVSTANA Est scriptorum Latinorum
optima collectio ab Ulrich Harsch creata. Haec bibliotheca est omnis divisa in partes
tres: Latinitas Romana, Latinitas Mediaeualis et Latinitas Noua. Auctores a
saeculo septimo ante Christum natum usque ad saeculum undeuicesimum post Christum natum
praebentur.
BIBLIOTHECA
LATINA Est congeries interretialium
nexuum ad Latinitatem praesertim uiuam pertinentium. Optimus locus ad nauigationem
interretialem Latinam incipiendam.
CONVENTICVLA
LATINA in Vniuersitate Studiorum
Kentukiana a Terentio
Tunberg Philologiae classicae et Mediolatinae Professore clarissimo moderata.
NVNTII LATINI BREMENSES: sunt nuntii latini radiophonici qui singulis mensibus in hac Vrbe
Germana emittuntur. In hac pagina interretiali et nuntios scriptos legere et uerba
auscultare licet. Exstat etiam Forum ubi epistulae lectorum auscultatorumque ostenduntur.
LVPA Latinitati Vivae Provehendae Associatio quae condita est in
municipio Xanto ad Rhenum sito anno MCMLXXXVII est sodalitas iuris Germanici, sed iam inde
a principio quinta fere pars sodalium non est Germanorum nationis. Commentariolos sub
titulo NVNTIVS diuulgat, qui refert de L.V.P.A.e euentibus et allicit ad omnium
sodalitatum seminaria conuentus circulos. Seminaria duorum dierum, in uariis locis
Rhenaniae-Vestfaliae et insuper seminaria totius hebdomadae Vindobonae et Pragae moderari
solet.
VOCABVLA
COMPVTATRALIA: haec sunt vocabula
Latina, quae ad res computatrales nominandas disputandasque pertinent quaeque a Conrado Kokoskiewitz Latine loquente uel
scribente saepe adhibentur.
ACCIVS
VATANABEVS Pagina Latina ACCII VATANABEI
AKIHIKONIS, ubi praeter alia de eius uita studiisque Latine enarrata etiam optimus index
librorum Latinorum post Secundum Bellum Mundanum conscriptorum et pagina de pronuntiatu
sermonis Latini inueniri possunt.
VICTORIVS CIARROCHI optimam paginam condidit in qua nuntium pro lingua Latina inseruit
et Lexicon uocabulorum Latinorum quae ad usum hodiernum saepius desiderantur.
Rumor
Varius sunt commentarii periodici a Societate
Latina Turicensi in Heluetia editi. Inueniuntur in his commentariis symbolae et
dissertationes ad Antiquitatem et etiam ad tempora hodierna pertinentes.
Joseph
Edison Agitur de editione critica operum
Latinorum huius auctoris, tum uersu quam soluta oratione conscriptorum a Dana F. Suttum in
Vniuersitate Californiana (Irvine) comparata. Etiam praebetur editio interretialis Tragoediae Neronis
a Matthaeo Gwinn composita.
Poesis
Latina Hodierna pagina Latina a Marc Moskowitz creata ubi plurima et mirifica
carmina Latina ab auctoribus saeculi XX conscripta continentur et exhibentur.
DILVCVLVM
ARCTICVM collectio imaginum diuersarum
Europae regionum ab Steinar Midtskogen (Saxo
Medisilvanus) inuisarum. Adiunguntur etiam explanationes Latinae et nexus ad eius paginam
domesticam. Saxo, qui rerum computatralium iuuenis Noruegicus est peritissimus, etiam
forum ad colloquia Latina instituenda IRC (#Latine) in loco powertech.no.eu.DAL.net 7000
creauit.
VOJIN
NEDELJCOVIC. VIVA VOCE fragmenta selecta
poetarum classicorum Latinorum quae obtineri possunt per scapos mp3.
| Flavii Magistri Pagina Domestica Classica pagina Latina professoris Latinitatis Classicae John M. McMahon in LeMoyne College. | |
| Guntheri Pagina Domestica pagina Latina huius studiosi Brasiliensis qui in Scientiam Physicam incumbit ubi multa quae simul ad linguam Latinam atque physicam hodiernam pertinent inueniuntur. | |
| Subsidia interretialia ad antiquitatem classicam et ad Latinitatem spectantia quae conuenienter ordinata per machinam interretialem inueniri possunt. | |
| Orbis Latinus editio interretialis huius operis Dris. J. G. Th. Graesse ubi nomina Latina urbium et regionum antiquarum et recentiorum proponuntur. | |
| Gymnasium Episcopale pagina Latina a discipulis huius gymnasii urbis Labaci in Slouenia confecta ubi opera eorum didascalica Latina ostenduntur una cum nexibus de Latinitate selectis. | |
| Ius Romanum pagina Latina de Iuris Romani historia et institutis a Thoma Rüfner in Facultate Scientiarum Iurisprudentiae Vniuersitatis Sarauipontanae in Germania creata. | |
| Vniuersitas Petri et Mariae Curie, cui sedes Lutetiae Parisiorum est atque prasertim in scientiam medicam incumbit, pulchram paginam Latinam habet in qua de hac scientia et institutione, nec non de eius historia explanantur. | |
| Thomae Pagina Domestica est pagina interretialis Thomae Erhard in qua praeter alia vitae latinae Imperatoris Romani Philippi Arabis atque Magni Cancellarii Germani Ludouici Erhardl ostenduntur. | |
| Nuntii Latini Bohemici (Milleniorum maiora et minora seu Latinská Kronica): Radiophonia Bohemica quotidie ter (mane, meridie et uesperi) nuntios Latinos, qui stantim Bohemice redduntur, emittit. Moderatores Radiophoniae Bohemicae Finnorum exemplar admirantes programma simile simulque aliud effici proposuerunt. Nuntios Bohumila Mouchová colligit et conuertit atque Martinus Steiner recitat. | |
| Pagina de PHILOSOPHIA DISSERENDA quam Gualterius Redmond et propter patrimonium philosophicum et propter peremnitatem et propter ipsam philosophiam Latine proposuit. In hac pagina Conueniculum Philosophicum institutum est et Glossarium uerborum philosophicorum uariis linguis redditum inuenitur. | |
| Septentrionali |